# Optica 78

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/78

Taeniaque aut vivo scintillat ductilis igni
Circulus; haud aliter species impressa colorum
Quaeque manet, donec radiûm successerit ordo
Omnis, et incipiant iam stamina prima reverti.
Proinde tibi omnigenis cum picta coloribus axem
Curvatura rotae magno ruit impete circum;
Continuo haud ullos sensu experiere colores
Fulgere, sed tantum summo rota margine candet.
Proderit et riguis haustas de fontibus undas
Saepe ciere manu, spumasque attollere mixto
Smegmate: tum postquam cratere agitata quierunt
Flumina, prostantes tu cominus inspice bullas.
Nimirum varios cernes errare colores
Rore super tereti, et nantes diffulgere spumas,
Vndarumque globos haud uno lumine pingi.
Vix tamen inde pedem referas, simul omnia visu
Stamina percipies, radiisque ex omnibus albor
Consurget, rutiloque nives imitabitur igni.
Nec minus id visu mirabile: cum tibi septem
Fuga per insertos agitentur stamina dentes
Pectinis: extemplo rapidis se quaeque sequuntur
Motibus, atque oculos simul omnia tempore puncto
Fila cient: sed enim vix impetus ille resedit,
Protinus aërias candor vanescit in auras,
Rursus et ingenitos produnt iam singula vultus.
Ipsa tamen radiûm quam par est copia maior
officit, atque rosis iam candida Solis imago pogle

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
