# Optica 79

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/79

Aucta rubet: quippe ut numero, sic robore prestat,
Acrius et spectantum oculos color additus urget.
Sin haud cuncta quidem, sed plurima fila vicissim
Convenere simul; tum demum talia vulgo
Percipies simulacra oculis, per devia qualis
Rura canit, tacitisque errat luscinia dumis.
Aut qualis nebulae et nimbosis nubibus olim
Itque luto, cinerique color, fumoque volucri.
Sed neque quam varios textu variante colores
Multimode immixtae stabili dent lege sagittae
Est numerus, neque enim numero comprendere
refert
His animadversis ortum genus omne colorum
Inde trahit: fidis quod nunc se obtutibus offert
Detextum simplexque iubâr; nunc robore iuncto
Omnia conveniunt septem discrimina Lucis;
Aut multa aut certa ex ipsis coiere, cientque
Spectatorum oculos fibrasque implexa trementes.
Verum age iam caeca loca nocte silentia late
Linquere opus: totae vitro bipatente fenestrae
Pandantur: pluviis splendens in nubibus Iris
Me vocat en, pictosque sinus, vultusque decoros
Ostentans, atque ora modis fulgentia miris.
Haud tamen ut Graii quondam cecinere poëtae
Maxima caelicolûm Iuno, non ducta cavernis
Sulphura, non superas volitantia nitra per auras;
Phoebus at opposito dum nubila cardine lustrat,
Irradians pluvio rorantes aethere guttas,

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
