# Optica 81

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/81

Exciet, et nunc illa croco, nunc suave rubenti
Murice, nunc viridi depinget lumina fuco.
Sole lacessitus veluti crystallinus orbis,
Si superas fuerit trochlea sublatus in auras,
Mox varium variis sub flexibus evomit ignem.
Semper at inflexis pulcherrima cornibus Iris
Scintillat, pictisque auras complexibus ambit.
Quod quamquam innumeris sub flexibus humidus imber
Tela iacit, fido non haec tamen omnia visu
Percipimus: sociis siquidem plura inter eundum
Secedunt, tenuique fluunt rarissima textu,
Et nequidquam oculos subeunt illapsa patentes
At vero ante alios surgit qua inaximus omnes
Angulus, huc plures spatio propiore sequuti
Conveniunt radii liquidae inter concava guttae.
Hinc simûl erumpunt, hinc acrius icta lacessunt
Lumina, et ingenitos ostentant rite colores,
Ac tibi sub flexu simulacra feruntur eodem
Ad visus, summo veluti de margine coni,
Cuius apex spectantum oculis latet abditus imis,
Et basis in vastum se circumvolvitur orbem.
caelo
Saepe etiam duplicem pluvio Thaumantida
Aspicies, paribus verso tamen ordine formis.
Intima namque Iris radios e vertice summo
Excipit, aërioque semel de rore repellit.
Iride in externa subeunt, geminosque repulsus
Tela cavae referunt curvo sub fornice guttae.

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
