Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 82
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ubi in interno qua vastior angulus arcu,
Hìc contra ante alios qua flexus acutior omnes
Exeritur, plures una coiere sagittae.
Ne tamen haec superis quamquam caput altius astris
Inserat, et totidem gestet redimita corollis
Tempora, germanae vultu se aequare decoro
Audeat, aut pulchrae vocet in certamina formae.
Scilicet huic varium per iter pars maxima Lucis
Disperit, exteriorque oculos minus afficit arcus.
Ceu flos, qui duro carptus contabuit ungui,
Aut nimio gravis imbre, aut grandine laesus iniqua
Lapsa trahit capita, et foliis iam forma recedit.
Nec tantum aëreis splendet sub nubibus Iris:
Saepe etiam gelidis dum matutinus in arvis
Gramina despicio gemmanti perlita rore,
Flores visa mihi, atque herbas Thaumantis olentes
Mane novo legere, et sertis innectere crines.
Illa quoque irriguis et fontibus accubat, et qua
Prosiliunt rapidae tubulis vibrantibus undae.
Saepe Quirinalis serus dum culmina montis
Ascensu supero, clivus qua mollior, et qua
Marmoream ante aedem patet area, et aequore Triton
In medio ad superum latices iacit aethera chonca;
Iris visa mihi rapidis insistere guttis,
Nec timet horrentes vultus Tritonis, et ora
Semiferi, cupidisque ultro se amplexibus offert.
Quin etiam buccis si forte tumentibus haustos