Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
Castalii; quamquam Sophia nil pulchrius usquam
Esse ferunt, et Castalio nil dulcius amni.
Ergo oriente die vix aëra Phoebus eois
Afflat equis, numero ex omni pars certa repente
Omnigenûm radiorum, ultro pervadit, et inter
Rerum strata latet moriens, pars tramite flexo
Refluit. At croceum calthaeque, et citrina silva,
Purpureum violae, viridem Parnassia laurus,
Puniceumque rosae iaculantur largius ignem,
Atque ita quaeque suos ducunt a Luce colores
Nonne vides roseo perfusus prismatis igne
Vt melius sandix scintillet? et indica pulvis
Caeruleo? Ac viridi melius perfusa nitescant
Gramina? sed radiis si forte virentibus ipsas
Prisma rosas, croceum vel murice pinxerit aurum,
Continuo viruere rosae, aurumque rubescit.
Heu quantum tamen ille viror pubentibus herbis
Decedit! quantum aestivis rubor ille rosarum
Floribus aprico nutrit quas Chloris in horto.
Picti etiam latices radiis non omnibus aequa
Sorte patent. Vitreos infusa Naiade conos
Inspice, quam saturo iam primum intinxeris ostro.
Scilicet ille latex, qua conus acutior, et qua
Tenvior unda iacet, globulumque brevissimus ordo est,