# Optica 85

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/85

Nam murex radios sistit gremioque recondit
Caeruleos, roseumque latex simul implicat ignem
Caerulus, exoriturque oculis aterrima nubes.
At quae nec transmissa meant, nec pulsa resultant
Stamina, rerum inter textus conduntur, ibique
Dispereunt. Tenuis tibi bractea ductilis auri
Lumine transmisso viret, at si densius aurum
est,
Qui passim virides radii subiere, repostis
Conduntur latebris, atque inter strata latescunt.
Haud alium in morem et cortice tincta salubri
Nervorum exleges et idonea sistere motus
Pocula dant varios positu variante colores.
Idem quippe latex auro transmissa colorat
Telaque caeruleo pingit redeuntia fuco,
Ille autem si forte latex densetur, et ultro
Lux non ulla queat radios transmittere eundo,
Haud dubium quin tum color unicus accidat olli,
Quamquam spectator facies se vertat in omnes.
Quippe ita censendum, pellucida quaeque secando
Confieri, et radios transmittere posse receptos,
Et pellucentes densato flumine lymphas
Posse viam rutilae passim intercludere Luci.
Saepe autem radiisque color redeuntibus idem,
Transmissisque nitet: seu quod tenuissimus aër
Sive superficies radios postrema reflectit.
At si Nariciamve picem, ceramve liquentem,
Densius aut unguen palmis illiveris, ut iam

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
