Latin
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 86
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla tibi radios referat cutis ultima, iam tum
Transmissis color ipse, et Lux reflexa sagittis
Differat, et duplex oculos tibi forma lacessat.
Sin autem est animus certas pervadere caussas,
Vnde alios vulgo tibi corpora quaeque colores
Reddere amant, aliosque sinu restinguere gaudent,
Dicam equidem: quamquam Latii sermonis egestas
Terreat, et rerum novitas, ratioque latentum.
Sed tamen ire iuvat deserta per avia, quo me
Dulcis raptat amor, laudumque immensa cupido.
Aspicis ut tenui conflatae smegmate bullae,
Quarum parietibus liquidis nunc pinguior haeret,
Nunc tacito lapsu fundum gravis humor ad imum
Depluit, et summo rarescit vertice fornix,
Dent varios textu passim variante colores?
In primis mirum illud erit, quod vertice summo
Fornicis incipiant maculae apparere nigrantes;
Plurimus et maculis tum circumfundier atris
Annulus, et pictae radiis emergere zonae.
Quam magis et summi rarescit fornicis humor,
Et tenues labentur aquae, magis explicat almos
Zonula quaeque sinus circum, lateque per omnem
Fusa globum aërias tandem vanescit in auras.
Verte omnes nunc te in facies, et contrahe quidquid Arte vales, pictasque diu circumspice zonas, Et quis cuique color sedeat, quae gratia vultus, Quae prius emergant, quove ordine rursus in auras