# Optica 89

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/89

Formosumque vomit vivo iubar igne, sinuque
Multae illum, aut capiti decus optavere puellae.
Mox ubi vitales auras iam languidus aestu
Amisit, nova nec tellus alimenta ministrat,
Priscus abit iam frontis honos, et forma, sinuque
Nullae illum, aut capiti decus optavere puellae.
Aegrius atque oleo vestis perfusa vel amne
Scintillat; sed enim postquam circumfluus aër
Abstulit epoti fugiens corpuscula roris,
Sparsus et in ventos exsudat inutilis humor,
Priscus honos pictae chlamydi, fulgorque redibit.
Nunc age quos rerum textus, quae foedera poscat
Quisque color, quantum tenuis fert Musa, canemus.
Principio si mole carent corpuscula, vel si
Inter se laxa nimium compage cohaerent,
Hinc nullum experiere iubar, non ulla redire
Spicula: proin summo tenues in vertice bullae
Nigrescunt, oriturque oculis aterrima nubes,
Et geminas inter lentes, qua tenvior aër
Diditur, et flammis labefacta furentibus aera
Pellucent, nullosque trahunt a Sole colores.
Nec te iam lateat, cur corpora polluat ignis
Suetus correptis nigrorem inducere rebus,
Scilicet ignis edax nexusque et vincula rerum
Distrahit, atque suo corpuscula glutine solvit
Attenuans, diaeque facit iam pervia Luci.
Ipsa autem facile nigrantia corpora flammas

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
