# Optica 90

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/90

Concipiunt, ignique calent, quod plurima condunt
Tela sinu, et numero ex omni paucissima vibrent;
Cumque perexiguo compacta volumine constent
Rebus adhaerescunt facile, fumoque volucri
Inficiunt, atraque cutim fuligine tingunt.
At vero si qua coëunt corpuscula mole,
Seminaque inter se spatiis propioribus absint;
Iam certis distincta notis, et opaca videri
Incipiunt, et quo sibi mutua pondere praestant
Hos aut hos filis iam tum non omnibus aeque
Pervia proiiciunt radios, et foedere certo
Rara magis violas, densissima quaeque rubentem
Discunt ferre rosam, atque ostro percellere visus
Aspice cingentem terras, lateque fluentem
Aëra? cum primum tepido de fonte vapores
Attrahit ignea vis, surgentia semina roris
Nos invisa latent, dum pondere tenvibus auris
Aequa fluunt, nec nube diem, tenebrisque retexunt.
Ast ubi iam incipiunt tenues coalescere guttae,
Et gradibus certis in nubila cogitur humor
Mille trahunt formas, ceu Sole chamaeleon ictus
Aridulos artus, atque aspera terga cutimque
Densat, erat quam rara modo, et qua densa, relaxat,
Iactat et omnigenos numquam sibi concolor ignes.
Hinc abeunte die cum frigidus aëra vesper
Cogit, inardescunt rubra vaga nubila flamma;
Cumque vapor gelida concretus nocte sub ortum
Liquitur, et sensim campis decumbit, et herbas
Pubentes ros almus alit, tum mitior ipsis
Nubibus it color, atque auro pallente coruscant.
Atque equidem incepti ni iam sub fine laboris
Vela traham, placidamque optet mens fessa quietem,
Forsitan ingentes cur saepe per aetheris oras
Sanguineaeque faces, ardentesque igne sagittae
Triste rubent, canerem, et pictae quae plurima nubes

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
