# Optica 91

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/91

Monstra ferant, ustique adverso Sole vapores,
Quoque modo rutilae praecingant astra corollae,
Quasque acies caelo rudis est mirata vetustas.
Cur Boreae de parte trucis incendia surgant
Et totum involvant flammis ardentibus axem:
Nam saepe aëriae nubes, saepe igneus aether
Inscia corda modis agitat mortalia miris,
Et gentes humilis sternit vapor, armaque vulgo,
Armaque, lethiferamque luem, terraeque ruinas,
Atque famem, atque feros metuunt instare tumultus
Tu tamen his nunquam prudens terrebere monstris,
Scilicet innocui vana haec ostenta vapores
Gignunt, ac radii certa sub lege repulsi
Hoc faciunt, vastumque iubent ignescere olympum.
Verum haec ipsa aliis partim memorata poëtis,
Nicetae in primis, cui Tybris et Arcades, et cui
Cynthius, et magni manes plausere Maronis,
Atque aliis partim post commemoranda relinquam.
Cum vero e rerum textu fulgorque colorque

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
