Latin · Dactylic hexameter
95
Paolo Lucini, Optica 95
Unproofread scanNot analysed yet
It Spraea, et fluctus volvit qua Neva profundos.
Hic ubi hyperborei septem Regina Trionis
Maxima, te celso patriae mandata ferentem
Excepit solio, qualis pulcherrima forma
Magnanimum Dido Aeneam exceperat olim.
Illius ante oculos, et dum tua plurima virtus
Majus et ingenium privata sorte recursat,
Vnum optat vacui te sceptra capessere regni.
Te tamen Eridanus, tamen hactenus Itala tellus
Ter caruit, quamvis veterum vetus illa parentum
Sit patria, atque Itala ducas ab origine gentem,
Et magnis iam majus avis decus ipse futurus
Ingens Ausoniis accedas gloria fastis.
O saltem nostris ea vis et gratia Musis
Esset, ut in patriam rediens te carmine possem
Reddere, ceu liquidis tua saepe coloribus ora
Pingit Apellea felix Bagarellius arte
Egregiis vitam infundens animumque tabellis.
Quod si Castalides, quod si mea carmina tantum
Posse negant, saltem Ausoniae pulcherrima Tempe,
Et patrium Eridanum, et late nemora Itala nomen,
STANISLAE Auguste, tuum resonare docebo,
Atque amnes patrii, et Tempe pulcherrima nomen
STANISLAE Auguste, tuum, et nemora Itala reddent.
Interea hanc etiam precor o ne despice partem.
Principio celsa capitis velut arce locantur
Sublimes oculi, liber prospectus in omnes
Vnde plagas, flexa tereti cervice, patescit, Et rerum externos ictus cava tempora circum, Prostantesque genae, et solidis frons ossibus arcet.