# Optica 96

Paolo Lucini, Optica, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/96

At vero obtutus ne lucida tela fatigent
Nequidquam, fessos cum iam sopor irrigat artus,
Aut ne pulvis edax, mixtusque vaporibus aër
Pinguior illimes tunicas rubigine laedat,
Aut exusta suus ne lumina deserat humor,
Molli complexu involvunt obeuntque trementes
Palpebrae, sordesque pilorum duplice vallo,
Atque superciliis abigunt, tenuemque premendo
Suppositis saepe eliciunt de glandibus undam,
Arentesque levi tunicas aspergine roris
Crebra rigant. Lacti tum concolor intus oberrat,
Atque oculorum orbem calvae membrana tenaci
Adnectit, ne forte suis de sedibus olim
Concussi exiliant: radios sed opaca repellit.
Saepe illam offuso pudor iraque sanguine et igni
Succedunt, radiisque procul vibrantibus ardet.
Prima autem aetherios pellucida traiicit ignes
Cornea, convexoque globo supereminet altae
Fornicis in morem, longeque tenerrimus olli
Sensus inest, saevumque animis attacta dolorem
Incutit, inque genas lacrymae volvuntur obortae.
Pone subit variis depicta coloribus Iris,
Iris palladiis quae caesia fulget ocellis,
Nigra decet Cyprin, primos cui pastor honores,

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
