Latin
99
Paolo Lucini, Optica 99
Unproofread scanNot analysed yet
Insistunt, sed enim illimes quae obliquius undas,
Et primum subiere cutim detorta necesse est
Ad perpendiculum accedant, velut aurea cum Lux
Sole repulsa fugit, perque aëra lapsa quietum
Aut nimibos, et foeta gravi iam nubila rore
Traiicit, aut vastas cingentia flumina terras.
Munere quo demum radiorum densius agmen
Cogitur, atque una patulam transverberat Irim.
et ipse
Tum magis atque magis lens et crystallina
Ad perpendiculum trahit ignea vitreus humor
Spicula, quae postquam propius coiere vicissim,
Extera rete super rerum simulacra colorant.
Inverso sed cuncta situ: namque inter eundum
Dextra sinistrorsum, dextrorsum laeva capessunt
Tela viam, sedes atque ima feruntur in altas,
Fundum summa petunt, ac demum talia fiunt
Omnia, ceu tenebris cum nox tegit alta refusis
Interiora domus late loca, perque meatus
Lux subit apricae teretes illapsa fenestrae,
Traiicit et vitream convexo cortice lentem.
Tum maria et tellus, et quod tegit omnia caelum
Pariete in adverso, aut candenti in fornice tecti
Perspicies et templa Deûm, et nemora alta Dianae
Atque animantum ipsa spirant in imagine vultus:
Nec motu simulacra carent, et pastor avenam
Explorat digitis, et oves compellit hibisco
Pone sequens, pennisque volans plaudentibus ales