# Exivi de paradiso 1.11

Papal Bulls, Exivi de paradiso, 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/papal-bulls/exivi-de-paradiso/1.11

5. Item quia praeter ea, quae expresse verbo praecepti, ac exhortationis, seu moniti ponuntur in regula: talia nonnulla verbo imperativi modi negative vel affirmative apposito inseruntur, hactenus extitit dubitatum an tenerentur ad ista, ut ad habentia vim praecepti. Et quia, ut intelleximus, non minuitur hoc dubium, sed augetur ex eo quo faelicis recordationis Nicolaus Papa III. praedecessor noster noscitur declarasse, quod Fratres ipsi ex professione suae regulae sunt adstricti ad ea consilia evangelica, quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie, seu sub verbis equipollentibus exprimuntur; & nihilominus ad eorum omnium observantiam, quae ipsis in eadem regula sub verbis obligatoriis indicuntur; supplicaverunt praedicti Fratres, ut ad ipsorum conscientias servanda declarare, quae horum censeri debeant praeceptis aequipollentia, ac obligatoria dignaremur. Nos itaque, qui in sinceris horum conscientiis delectamur, attendentes quod in his, quae animae salutem respiciunt, ad vitando graves remorsus conscientiae pars securior est tenenda: dicimus quod licit Fratres non ad omnium, quae sub verbis imperativi modi ponuntur in regula, sicut ad praeceptorum, seu praeceptis aequipollentium observantiam teneantur: expedit tamen ipsis Fratribus ad observandam puritatem regulae, & rigorem, quod ad ea, sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic inferium adnotantur. Ut autem haec, quae videri possint aequipollentia praeceptis ex vi vebi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, seu ex utroque sub compendio habeantur: declaramus, quod illud quod ponitur in regula de non habendo plure tunica, quam unam cum caputio, & alim sine caputio: item de non portandis calceamentis, & de non aequitando extra casum necessitatis: item quod Fratres vilibus induantur. Item quod jejunare a festo omnium Sanctorum usque ad Natale Domini, & in sextis feriis teneantur: Item quod Clerici faciant divinum officum secundum ordinem Sanctae Romanae Ecclesiae: Item quod Ministri, & custodes pro necessitatibus infirmorum, & Fratribus induendis sollicitam curam gerant: Item quod si quis Fratrum in inifrmitatem ceciderit, alii fratres debent ei servire: Item quod Fratres non praedicent in Episcopatu alicujus Episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum: Item quod nullus audeat penitus populo praedicare, nisi a Generali Ministro, vel aliis, quibus secundum declarationem praedictam id competit, fuerit examinatus, approbatus, & ad hoc institutus: Item quod Fratres qui cognoscerent se non posse praemissam regulam spiritualiter observare, debeant, & possint ad suos Ministros recurrere: Item quod omnia quae ponuntur in regula ad formam habitus tam Novitiorum, quam etiam professorum: necnon ad receptionis modum, ac professionem spectantia, nisi recipientibus quoad habitum Novitiorum (sicut dixit regula) secundum Deum aliter videatur. Haec (inquam) omnia sunt a Fratribus tamquam obligatoria servanda: Item ordo communiter sentit, tenet, & tenuit ab antiquo, quod ubicumque ponitur in regula hoc vocabulum, teneantur, obtinet vim praecepti: & observari debet a Fratribus sicut tale.

---

Papal Bulls, Exivi de paradiso. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/exivi.html.
