# Exivi de paradiso 1.21-22

Papal Bulls, Exivi de paradiso, 1.21 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/papal-bulls/exivi-de-paradiso/1.21

Fr. non possunt habere hortos vineas, nec similia. Non habeant Eccl. excessivas in magnitudine. Temperata & humilia aedificia habeant. 11. Licet vero non solum sit licitum, sed & multum conveniens rationi, quod Fratres qui in laboribus spiritualibus orationis & studii sedule occupantur, hortos & areas habeant competentes ad recollectionem vel recreationem sui, & interdum ad se ipsos post labores hujusmodi corporaliter deducendos, necnon ad habenda necessaria hortalitia pro se ipsis: habere tamen hortos aliquos ut colantur, ac olera & alia hortalitia pretio distrahantur, necnon & vineas, repugnat suae regulae & Ordinis puritati, secundum quod dictus praedecessor declaravit ac etiam ordinavit: quod si talia ad usus proxime dictos, ut puta agrum vel vineam ad colendum & consimilia Fratribus legarentur, per omnem modum Fratres a receptione talium abstinerent, cum etiam praemissa habere ut pretium fructuum suis temporibus habeatur, ad naturam & formam proventuum appropinquet. Rursus cum praedictus Sanctus, tam in exemplis vitae, quam verbis regulae ostenderit se velle, quod Fratres sui & filii divinae providentiae innitentes, suos in Deum jacerent cogitatus, qui volucres coeli pascit, quae non congregant in horrea, nec seminant nec metunt: non est verisimile voluisse ipsum eos habere granaria vel cellaria, ubi quotidianis mendicationibus deberent sperare posse tranfigere vitam suam. Et idcirco non ex timore levi relaxare se debent ad congregationes & conservationes hujusmodi faciendas: sed tunc tantum cum esset multum credibile ex jam expertis, quod non possent vitae necessaria aliter invenire. Hoc autem Ministrorum & Custodum simul, & separatim in suis administrationibus & custodiis (cum Guardiani & duorum de conventu loci discretorum Sacerdotum & antiquorum in Ordine Fratrum consilio & assensu) duximus judicio reliquendum, eorum super hos specialiter conscientias onerantes. Hinc est quod, cur Vir sanctus Fratres suos in paupertate summa, ac humilitate fundare voluerit, quoad affectum pariter & effectum, sicut gere regula tota clamat: convenit ipsis, quod nullo modo deinceps fieri faciant, vel fieri sustineant Ecclesias vel alia quaecumque aedificia, quae (considerato Fratrum inhabitantium numero) excessiva in multitudine & magnitudine debeant reputari. Ideoque volumus, quod ubique in suo Ordine deinceps temperatis & humilibus aedificiis sint contenti, ne huic tantae paupertati promissae, quod patet oculis, contrarium foris clamet. Quamvis etiam paramenta & vasa Ecclesiastica ad honorem divini Nominis ordinentur, propter quem omnia fecit ipse Deus: tamen qui absconditorum est cognitor, ad animum sibi ministrantium respicit principaliter, non ad manum: nec per illa sibi vult serviri quae suorum servitorum conditioni & statui dissonarent: propter quod sufficere debent eis vasa & paramenta Ecclesiastica decentia, in numero & in magnitudine sufficientia competenter. Superfluitas autem aut nimia pretiositas, vel quaecumque curiositas in his seu aliis quibuscumque non postest ipsorum professioni vel statui convenire: cum enim haec sapiant thesaurizationem seu copiam, paupertati tantae quoad humanum judicium derogant manifeste: quapropter praemissa servari a Fratribus volumus, & mandamus. Circa equorum vero & armorum oblationes illud decernimus in omnibus, & per omnia observandum, quod per declarationem praedictam in pencuniariis noscitur eleemosynis definitum.

---

Papal Bulls, Exivi de paradiso. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/exivi.html.
