# Exivi de paradiso 1.7-10

Papal Bulls, Exivi de paradiso, 1.7 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/papal-bulls/exivi-de-paradiso/1.7

Affectus Pontificis in regulae professores. 3. Nos igitur, cujus animus ab aetate tenera pia devotione efferbuit ad hujusmodi professores regulae, & ad Ordinem ipsum totum: nunc autem ex communi cura pastorali regiminis, quam immeriti sustinemus, ad ipsos fovendos dulcius & attentius gratiosis favoribus prosequendos tanto provocamur ardentius, quanto frequentius intenta mente revoluimus fructus uberes, quos ex eorum exemplari vita, & salutare doctrina toti universali Ecclesiae continue cernimus provenire, tam pia supplicantium intentione commoti, ad peragendum diligenter quod petitur, studia nostra duximus convertenda: ipsaque dubia per plures Archiepiscopos, & Episcopos, & in Theologia Magistros, & alios litteratos providos, & discretos examinari fecimus diligenter. Fratres non tenentur ad omnia consilia Evangelica. Tenentur Fratres ad omnia, quae pertinent ad tria vota. 4. Cum igitur in primis ex eo quod in dictae regulae principio habetur: Regula, & vita Fratrum Minorum haec est: scilicet Domini nostri Jesu Christi santum Evangelium observare, in obedientia vivendo, sine proprio, & in castitate. Item infra: Finito vero anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper & regulam observare. Item circa finem regulae: Paupertatem, & humilitatem, & sanctum Evangelium Domnini Nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus: fuit haesitatum, an Fratres ejusdem Ordinis ad omnia, tam praecepta, quam consilia Evangelii, ex professione suae regulae teneantur: quibusdam dicentibus, quod ad omnia: aliis autem asserentibus, quod ad sola tria illa consilia, videlicet, vivere in obedientia, in castitate, & sine proprio, & ad ea, quae sub verbis obligatoriis ponuntur in regula, obligantur. Nos circa hunc articulum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, ipsumque articulum quoad aliquid clarium prosequentes, dictae haesitationi duximus respondendum, quod cum votum determinatum cujuslibet habeat cadere sub certo, vovens regulam non potest dici teneri ex vi voti hujusmodi ad ea consilia Evangelica, quae in regula non ponuntur, & quidem beati Franicsci conditoris regulae haec probatur fuisse intentio, ex hoc quod quaedam Evangelica consilia in regula posuit, aliis praetermissis. Si enim per illud verbum: Regula & vita Fraturum Minorum haec est &c. intendisset eos ad omnia consilia evangelica obligare, superflue & nugatorie quaedam eorum, suppressis ceteris, in regula expressiset. Cum autem natura termini restrictivi hoc habeat, quod sic exludit ab ipso extranea, quod cuncta ad ipsum pertinentia concludit: declaramus & dicimus, quod dicti Fratres non solum ad illa tria nude & absolute accepta ex professione suae regulae obligantur, sed etiam tententur ad ea omnia implenda, quae sunt pertinentia ad tria praedicta, quae regula ipsa ponit. Nam si ad haec tria praedicta tantum praecise & nude promittentes se servare regulam vivendo in obedientia, castitate, & sine proprio, & non etiam ad omnia contenta in regula, quae hae tria modificant, arctarentur pro nihilo & vane professentur haec verba: Promitto semper hanc regulam obsrvare: ex quo ex his verbis nulla obligatio nasceretur. Nec tamen putandum est, quod beatus Franciscus professores hujus regulae, quantum ad omnia contenta in regula modificantia tria vota, seu ad alia in ipsa expresa intenderit aequaliter esse obligatos; quin potius aperte discrevit, quod quoad quaedam ipsorum ex vi verbi transgressio est mortalis, & quoad quaedam alia, non: cum ad quaedam ipsorum verbum apponat praecepti, vel aequipollentis eidem, & quad aliqua verbis aliis sit contentus.

---

Papal Bulls, Exivi de paradiso. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/exivi.html.
