Latin
Lines 1.12-1.15
Papal Bulls, Inter Gravissimas 1.12-15
Not analysed yet
9. Deinde, ne in posterum a XII kalendas aprilis aequinoctium recedat, statuimus bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis; qui, quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse volumus annum MDC, post eum tamen qui deinceps consequentur centesimi non omnes bissextiles sint, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigantur, quartus vero quisque centesimus bissextilis sit, ita ut annus MDCC, MDCCC, MDCCCC bissextiles non sint. Anno vero MM, more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies XXIX continente, idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservetur.
10. Quo item XIV paschalis recte inveniatur, itemque dies lunae, iuxta antiquum Ecclesiae morem ex Martyrologio singulis diebus ediscendi, fideli populo vere proponantur, statuimus ut, amoto aureo numero de kalendario, in eius locum substituatur cyclus epactarum; qui ad certam (uti diximus) aurei numeri normam directus, efficit ut novilunium et XIV paschalis vera loca semper retineant. Idque manifeste apparet ex nostri explicatione kalendarii, in quo descriptae sunt etiam tabulae paschales secundum priscum Ecclesiae ritum, quo certius et facilius sacrosanctum Pascha inveniri possit.
11. Postremo, quoniam partim ob decem dies de mense octobris anni MDLXXXII (qui correctionis annus recte dici debet) exemptos, partim ob ternos etiam dies quolibet quadringentorum annorum spatio minime intercalandos, interrumpatur necesse est cyclus litterarum dominicalium XXVIII annorum ad hanc usque diem usitatus in Ecclesia Romana, volumus in eius locum substitui eumdem cyclum XXVIII annorum, ab eodem Lilio, tum ad dictam intercalandi bissexti in centesimis annis rationem, tum ad quamcumque anni solaris magnitudinem, accommodatum; ex quo littera dominicalis beneficio cycli solaris, aeque facile ac prius, ut in proprio canone explicatur, reperiri possit in perpetuum.
12. Nos igitur, ut quod proprium Pontificis Maximi esse solet exequamur, kalendarium immensa Dei erga Ecclesiam suam benignitate iam correctum atque absolutum hoc nostro decreto probamus, et Romae una cum martyrologio imprimi, impressumque divulgari iussimus.