# Inter Gravissimas 1.16-19

Papal Bulls, Inter Gravissimas, Lines 1.16-1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/papal-bulls/inter-gravissimas/1.16

13. Ut vero utrumque ubique terrarum incorruptum ac mendis et erroribus purgatum servetur, omnibus in nostro et S. R. E. dominio mediate vel immediate subiecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum; aliis vero, in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae ac aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra licentia kalendarium aut martyrologium, simul vel separatim, imprimere vel proponere, aut recipere ullo modo audeant vel praesumant, prohibemus.
(Haec prohibitio fuit postea revocata.)
14. Tollimus autem et abolemus omnino vetus kalendarium, volumusque ut omnes patriarchae, primates, archiepiscopi, episcopi, abbates et ceteri ecclesiarum praesides novum kalendarium (ad quod etiam accomodata est ratio martyrologii), pro divinis officiis recitandis et festis celebrandis, in suas quisque ecclesias, monasteria, conventus, ordines, militias et dioeceses introducant, et eo solo utantur, tam ipsi quam ceteri omnes presbyteri et clerici saeculares et regulares utriusque sexus, necnon milites et omnes christifideles, cuius usus incipiet post decem illos dies ex mense octobri anni MDLXXXII exemptos. Iis vero, qui adeo longinquas incolunt regiones, ut ante praescriptum a nobis tempus harum litterarum notitiam habere non possint, liceat, eodem tamen octobri mense insequentis anni MDLXXXIII vel alterius, cum primum scilicet ad eos hae nostrae litterae pervenerint, modo a nobis paulo ante tradito, eiusmodi mutationem facere, ut copiosius in nostro kalendario anni correctionis explicabitur.
15. Pro data autem nobis a Domino auctoritate hortamur et rogamus carissimum in Christo filium nostrum Rodulphum Romanorum regem illustrem, in imperatorem electum, ceterosque reges, principes ac respublicas, iisdemque mandamus ut quo studio illi a nobis contenderunt, ut hoc tam praeclarum opus perficeremus, eodem, immo etiam maiore, ad conservandam in celebrandis festivitatibus inter christianas nationes concordiam, nostrum hoc kalendarium et ipsi suscipiant, et a cunctis sibi subiectis populis religiose suscipiendum inviolateque observandum curent.

---

Papal Bulls, Inter Gravissimas. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gravissimas.html.
