# Solet Annuere 1.39-44

Papal Bulls, Solet Annuere, 1.39 to 1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/papal-bulls/solet-annuere/1.39

Caput XII: De euntibus inter saracenos et alios infideles. Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter saracenos et alios infideles petant inde licentiam a suis ministris provincialibus. Ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum.. Ad haec per obedientiam iniungo ministris, ut petant a domino papa unum de sancte Romanae Eccclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis, ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae stabiles in fide (cf Col 1,23) catholica paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus. Sequitur Confirmatio Regulae Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentatre praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Laterani tertio kalendas decembris, Pontificatus nostri anno octavo. Papal Bulls The Latin Library The Classics Homepage

---

Papal Bulls, Solet Annuere. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solet.html.
