Latin
THEOREMA XXVI. PROPOS. XLIII
Pappus Alexandrinus, Pappi Alexandrini Mathematicae collectiones 151
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim arbitrantur oportere figuras interse cohaerentes es se, &latera habere communia, vt ne aliud quippiam incidens in loca, quę interijciuntur, eorum opera labefactet, &corrumpat. Itaque tres figurę rectilineę &ordinatis, quod propositum est, efficere possunt. Dico figuras ordinatas, quę &ęquilatere unt, &aequiangulę. ordinatae uero, &dissimiles ipsis apibus non placuerunt. Acquilatera igitur trangula, &quadrata, &nexagona absque aliis figuris dissimilibus loca replentibus possunt apposita sibi ipsis lantera habere communia: haec enim pet sese locum, qui est circa idem punctum, replere possunt. aliae ve ro figurae ordinatę non possunt. nam locus qui est circa idem punctum repletur, tum a sex triangulis aequilateris, &per sex ar gulos, quorum unusquisque est duarum tertiarum recti; tum &quartuor angulis rectis ipsius; tum a quartuor quadram a tribus hexagonis, &tribus hexagoni angulis, quorum nusquisque rectum, &recti tertiam continet. Sed pentagona tria minora sunt, quàm ut possint replere locum, qui circa idem punctum consistit; quattuor uero sunt maiora. Tres quidem anguli pentagoni quartuor rectis minores sunt; etenim unusquisque cominet rectum, &recti quintam: quat ruor autem anguli maiores sunt quartuor rectis. At neque he ptagona tria circa idem punctum constitui possunt, aptatis nter sese lateribus: ttes enim heptagoni anguli quattunr rectis sunt maiores, quòd unusquisque rectum, &tres recti septimas contineat. Eadem ratio multo magis accommodapitur ijs, quę plures angulos habent. Cum igitur tres figurę sint, consistentem replere pos quę per seipsas locum circa idem punctum tunt, triangulum scilicet, quadratum, &hexagonum, apes illam, quę ex pluribus angulis constat, ad structuram sapienter delegerunt, vtpote suspicantes cam plus mellis capere, quàm vtramreramque reliquatum? Et apes quidem illud tantum, quod ipsis vtile est, cognoscunt, viddlicet hexagonum quadrato, &triangulo esse majus, &plus mellis capere posse; nimirum ęquali materia in constructionnem vniuscuiusque consumpta. nos iero, qui plus sapientiae, quàm apes habere profitemur, aliquid etiam magis insigne inuestigabimus. figurarum enim planarum, quae cum ęquilantere, &aequiangulę sint, ambitum aequalem htabent, ea semper maior est, quę ex pluribus angulis constat. circulus uero omnium est maximus; si miudo ęquali ipsis ambitu comprehendatur.