# Alea 10

Pascasius Justus Turcq, Alea, PROBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/10

PROBLEMATA QUAE PRIORE LIBRO PRAECIpua ueluti Capita contineantur, & quo sint ordine disposita. ae autorem causa ad scribendum de Alea potißimùm impulit. Aleae definitio, eiusque explicatio, exemplis uarijs & mirandis illustrata. Unde in hominibus effrenata & praeceps ludendi cupiditas oriatur. Quae affectuum omnium, quae Aleae causae. Aleae causa finalis, formalis, efficiens. De consuetudine, eiusque uiribus: & quatenus Aleam in hominibus excitare atque augere poßit. De Aleae effectibus & euentis: quae exemplis etiam uarijs illustrantur. Quae cognatae, quae pugnantes tum Alea affectiones animi sint. Confutatio eorum qui ludendi cupiditatem omnino in auaricia consistere dicunt. PROBLEMATA QUAEDAM, QUAE PRAEsente libro praeter caetera multa cognitu dignissima, commode ac luculenter sunt explicata. Quare alea, siue ludendi in pecuniam cupiditas, diuturna adèò & cotumax in hominibus affectio est? Quare in optimis splendidissimisque ingenijs facillimè ludendi cupiditas innascitur? Quare plerumque, qui ab aleae ludo, accepto graui damno discedunt, tum plane nunquam se redituros deinde in idem pericu

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
