# Alea 102

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/102

Cogitatio natu ralis temperiem comitatur. Galenus quomodo intelligendus, quandocunque ex mo ribus hominum de illorum tem peramentis, & contrà ex temperamento de moribus iudicat. cem esse consuetudinem, insitam uidelicet, innatamque: & assumptam atque aduenticiam, quę longo studio atque usu, mutata exercitatione priore, usqueadeò tandem familiaris & propria euadit, ut iucunda etiam fiat: ita nunc, cum de cogitatione dicendum uenit (ad hanc enim affectus mouen tur) duplicem similiter cogitationem esse statuendum est. Vna quidem naturalis est, qua omnes homines uti uidemus, communi quadam consue tudine & educatione tantum, secundum naturam perfecta: itaque indocta & uulgaris dici potest. Altera, et erudita & exculta est, quę studio, ra tione & experientia comparata & perfecta, non sicut ad uenticia consuetudo, longa exercitatione tantum, sed etiam facile, & saepe celerrimè naturalem immutat. haec rectè Sapiens appellari potest: mentem enim ueritatis ac doctrinae rationibus, ueluti quodam lumine, totam imbuit, & ueluti informat. At, naturalis quae est, sensus ferè & temperiem comitatur, communique tantum consuetudine & opinione nititur. Itaque ad hanc affectus omnes, qui temeritate, stulticia & sine euidente causa concitantur, moueri dicentur: nimirum, quemadmodum & mores naturales. Ita enim Galenus quoque distinguit. nam postquam mores, quibus quisque secundum corporis temperiem praeditùs est, explicauit, ac cordis calidioris homines iracundos, audaces, temerarios, atque ad actionem omnem promptos esse dixit, subiungit: Caeterùm, quaecunque demoribus, siue nunc, siue quouis alio sermone explicata sunt, ad temperamenti cognitionem, sciendum est, ea non de optimis moribus, aut uitiosis, qui ex Philosophia hominibus adueniunt, sed de insitis unicuique naturalibusque à nobis exposita fuisse.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
