# Alea 106

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/106

In spe uerò contrà, exultans uoluptate cor, futurum bonum, uel quod uidetur bonum appetit, seque ad illud recipiendum aperit, lateque diffundit: quod in ijs praesertim corporibus quae mollia sunt, & in quibus fluens magis est calor, tanto subinde impetu facit, ut non sudorem modò, sed etiam tremorem inducat. Estque uicinus amori, omnique magnae alicuius rei cupiditati, affectus. Omnis enim cupiditas uehementior, magno motu impetuque ad eam rem quam cupit, spiritus sanguinemque impellit. Atque hinc, id est ex huiusmodi motus ratione natum arbitror, quod aiunt, sperare omnes quę cupiunt nimis, timere quae nolint. Et, Impense qui amat, impense idem odit nimis. Verùm affectiones animi, ut aegritudines ferè omnes quae calore nimio corpus accendunt & commouent, omnes pro motionis suae uehementia, stulticiam, delirium & furorem faciunt. Estque id suprà à nobis declaratum. Et uulgo dicitur, Amentes amantes esse. Non enim solum elatis ad cerebrum multis uaporibus calidis delirium sequitur, ut in ardentibus febribus contingit: sed etiam saepe solo calore nimio, uel in capite existente, atque inibi genito, uel aliunde transmisso, succedere mentis alienatio solet. Idque Galenus apertè & saepe docet. Neruosis enim partibus inflammatis, promptius quàm reliquis, delirium (inquit) superuenire solet: idque, ascendente ad caput interdum per continuas partes solo calore, interdum spiritu uaporoso, uel fumoso, uel fuliginoso. Iam uerò animi affectus, immò etiam cogitationem uel in somnis & quiete fa ctam, & animi inductionem firmam quamuis, maximè celerrimeque totum corpus, atque ipsum animum accendere: ac quo quisque est acuto & celeri ingenio magis, eo etiam commoueri & magis ac citius, iratorum oculi, uultus, uerba & tremores: somniantium praeterea conturbationes, & cordis pulsus concitati: denique amantium sermones, & uigilantium somnia, satis indicant.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
