Latin
112
Pascasius Justus Turcq, Alea 112
Unproofread scanNot analysed yet
Quare detrahere alteri, sui commodi causa, contra natu ram est. Si, ut aleatores affecti sunt animo, ita omnes simus, disrumpatur humani generis societas. Gentium et po pulorum omnium est ius, nulli ut liceat sui commodi causa nocere alteri. Incolumem ciuium coniunctionem qui uult, nunquam alicnum iacta sorte cupiet. Suae cuique utilitati sine alterius iniuria ser uire licet. commoda rapiat, detrahatque quod cuique possit emolumenti sui gratia, societas hominum communitasque euertatur necesse est. Quare etiam, ut si quod est in corpore membrum naturę parum obediens, quod sua sorte minus contentum, totum corpus conturbat, quod sanitatem destruit, quod uicinas sibi partes crodit, exedit, consumit: contra id natura magno motu insurgit, illudque si contumax sit, adhibitis ministris pro culpae &peccati magnitudine, pungenti mordacique remedio castigatur, scalpello tunditur, uinculis stringitur, denique excinditur, secatur, uritur: ita recte sumpto à natura, optima uiuendi duce, exemplo, &gentium iure, &omnium populorum legibus, quibus in singulis ciuitatibus respublicae continentur, constitutum est, nulli ut liceat sui commo di causa nocere alteri. Recteque legumlatores natu rae rationi, quae est lex diuina &humana, obedientes: eos qui ciuium coniunctionem dirimunt, damno, uinculis, exilijs, morte coercent. Nihil enim aliud leges spectant, nihil uolunt, quam ut sit incolumnis ciuium coniunctio: quam conseruare qui uolet, nunquam committet ut alienum appetat: nunquam, ut quòd proterua sorte uel turpi lucro detraxit alteri, id sibi assumat. Nam ut corporis quidem membris concessum est, totius cum pace, exercitatione, fotu, quiete, ualetudinem suam &uires, si possint, augere, ac firmiores facere: ita, ut sibi quisque quod ad usum commoditatemque ui tae pertinet, acquirat, &potius etiam sibi quàm alteri, concessum est, non repugnante natura. Illud quidem natura non patitur, ut aliorum spolijs nostras facultates aut copias augeamus: sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, seruiendum est.