Latin
115
Pascasius Justus Turcq, Alea 115
Unproofread scanNot analysed yet
qui non solum unius nos esse cor poris membra, sed etiam unius patris filios, diser tè docuit: qui non solum non concupiscere alienum praecepit, sed etiam subleuare aliorum omnium etiam inimicorum onera, proprio exemplo commonstrauit. denique, qui nobis hoc primum atque ultimum pręceptum reliquit, ut sicut ipsos nos, alter alterum diligamus, ac pręter cętera om nia charitatem colamus. Et si ueteres illi solo naturae instinctu moti, nullum, ne sapientem quidem, etiam homini ad nullam rem utili, detrahere quicquam, sui commodi causa, sine maxima iniu sticia posse iudicarunt, atquem is etiam si fame con ficiatur, potius ut intereat censuerunt, quàm ut iniustè quid committat: quid obsecro, quid de aleatoribus iudicandum est? qui, dum sibi bene sit, in alterius ruinis exultant: qui non necessitate aliqua, aut periculo inducti, sed sola luxuriosa quadam cupiditate, turpi lucro, suas ut uoluptates expleant, consultò &cogitatò mutuum sese fortunis spoliant, mutilant, lacerant? Immò qui nullam exercitij officinam aliam, nullum fundum, nisi alueolum habent? Quae illis digna satis poena afferri poterit? quis non eos aqua &igni interdici iubeat? quis non illos ex ciuitate, atque ex finibus humanae naturę, tanquam pestes detestandas, exterminet? Quo magis nequeo satis mirari, multos adeò inueniri, qui non solum negligenter &ociose, nullum in alea peccatum esse dicunt: sed etiam ignoranter atque impudenter, quasi mercaturam exercere collusores iudicant. O insignem hominum dementiam. Illud ne, in quo solus casus dominatur, sola cupiditas regnat, proprium commodum, alterius incommodum spectatur, mercaturae (quae consilio administratur, &Reip. conmoda atque utilis est) simile usquam esse potest?