# Alea 117

Pascasius Justus Turcq, Alea, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/117

Quis enim aleatore magis in Deum est impius & contumeliosus? quis in proximum iniuriosus magis? quis, quod omnia in se complectitur & designat mala, temerarius & audax magis? Nam quid non is audebit tandem, qui eas quibus ipse, uxor, filij opus habent copias, fritillo fortunęque subijcit? Nescimus, heu nescimus quid aleator praeceps, ira fluctuans, aestuansque offensione, in animo uersat: nullum ille malum non con cipit animo: nullum non infandum scelus, quasi ultionem Deo parans, anhelat. Sed suprà, cum de aleae euentis tractaremus, quantum in illa malorum esset breuiter diximus: quorum nunc magnitudinem dilatare quamuis opportunum foret, tamen uel quia sufficiunt illa, uel quia sua excellentia praestantiaque sunt conspicua, suoque splendore elucent, consultò pręteribimus. Satis enim, praeter ea quae diximus, satis sit omnibus, sanctissimis illam legibus iam olim usque uetitam esse: nullumque majus alicui uitium uel crimen obijci posse, quàm Aleatoris nomen. Ita enim Cicero in Antonium inuehitur, qui nullum temporis punctum uacuum peccato praeterire patiebatur: Homo, inquit, nequissimus, quinon dubitaret uel in foro alea ludere, lege ea qua est de alea condemnatus. Aleatorem uocari tam est ad fama sordidum, nunquam ut elui labes poßit. Qui in casu praesidium collocat, nihil ille stabile habere potest. Alcatores, cum turpe illos desiderium uexat, quid cogitare debeant.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
