# Alea 118

Pascasius Justus Turcq, Alea, 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/118

Atque ipse praestantem dignitate & uirtute uirum noui, qui clarissimi adolescentis, multis alioqui & fortunę & ingenij pręclaris dotibus ornati, nu ptias recusauit, ac generum abdicauit, solùm quia turpis aleae nota insignis erat. Committere enim ut aleator quis nominetur, ita ad famam sordidum putabat, nunquam ut elui posse tantam labem iudicaret. Et quidem nulla illi res constans aut stabilis esse potest, qui ullum sibi in casu pręsidium collocat. Citò illi, qui se suaque fortunę committit, omnia ex lęticia & uoluptate ad luctum & lachry mas redeunt. Sed iam ad alia transeamus. POSTQVAM stultam & perniciosam, deinde etiam iniustam & iniuriosam esse ludendi cupiditatem hanc, qua flagrant, aleatores didicerint, atque in ea cogitatione diligenter se exercuerint (id enim in primis facere debent) tum si quando adhuc turpe desiderium illos uexabit, sic secum reputent: Hem quid hoc est mali? Ergóne semper stultus atque improbus ero? Atque, ut corpore febrem depellam, cibo potuque multos me dies abstinebo, domi etiam & in lecto continebo: ut animum perpetuo dolore & cruciatu, immò perpetua morte liberem, ut sine molestia liber & quietus uiuam, ut rebus honestis multum temporis acquiram, ne tentabo quidem? At dulce est, ex sorte quod accedit lucrum. Ecce autem iterum. Dulce, concedo. Sed quod lucrum credula spe pu tas, & sic naturae quodam uitio comprehendis animo, iam contrà damnum & incommodum esse maximum didicisti. Neque uerò (ne quid erres) si quando onusti pecunia aleatores domum redeunt, id lucri appellatione accipiendum uenit: usura est for tunae, & quidem grauis nimis. Mox enim quod dedit, magno iniquissimoque foenore reposcit. At non possum mihi persuadere.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
