Latin
119
Pascasius Justus Turcq, Alea 119
Unproofread scanNot analysed yet
Grauis sanè aegritudo, quę mentem usque eò perturbat, ut quod clarissimum est, non sinat uidere. At saltem hoc tibi persuade, quod uerum etiam esse demonstraui mus: Peccatu in alea maximum, &scelus esse. Hoc quidem possum: nam facilius mihi uidetur. sed tamen propter cupiditatem negligo. Et saepe melio ra cogitanti, tum semel adhuc tentandum uidetur. Verè tu quidem, &sincerè dicis, ac qua te parte maximè dolor premit ostendis. Nimirum turpis lucri dulcedo, &spei etiam alacritas, quam toto pe ctore stultus concepisti, totum adhuc inflammauit: ac quod omnes ab affectibus detenti faciunt, falsa opinaris. Nunc igitur iterum cogitationem tuam sic excita: neque quod plerique ignari morbi, &tu saepe facere soles, illa tantum, aut paucis adhuc uicibus te lusurum esse, falso tibi proponas. Sed potius sic cogita: Ita est, uti ratio dictat. Improba haec &grauis est affectio, quę uehementer adeò ad ludendum homines impellit, ut ueluti ra pere illos suo impetu uideatur. Itaque non uno aut altero in concursu res posita est: altius multo malum haeret. Nam quod nunc ipse mecum cogi to, paucis tantum adhuc numis aut diebus ludere uelle, deinde finem facturum: stulticia est. Nihil ago. Amoris sunt uerba, qui dum potiatur mo dò, nihil ultra curat, sua nihil refert. At illud uerum est: uel ea tantum uice si ludas, affectionem &malum augebis. Habet enim hoc omnis libido, ut si potiatur, crescat, &maior ac uehementior fiat: sin castigetur, tenuis atque imbecilla reddatur.