# Alea 122-2

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/122-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/122-2

QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN PERICVLO VT PEREAT. Deinde: REI FAMILIARIS AMPLIFICATIO NEMINI NOCENS, VITVPERANDA NONEST: SED VI TA CVIQVE POTIVS AMITTENDA, QUAM ALTERVM VT VIOLARE IN ANIMVM INDVCAT SVI COMMODI CAVSA, DEOS E TIAM HOMINES QUE OMNES CELARE SI POSSIT. Nam si unum in locum collata sint omnia mala, cum turpitudinis malo non erunt conparanda. Quae quia in primis mali causam respiciunt, non inutiles iudico. Et cùm haec in orę atque animo, tum etiam in memoria semper habeant, quanta sit eorum qui alea ludunt deformitas, timor, perturbatio: suspensus incertusque illorum uultus, crebra coloris mutatio, saepe ante oculos uersentur: deinde, quantum calumniae scelus, cogitent: postremò, quàm magnis & multis incon modis conflictentur. Contrà uerò, quantum illorum qui sua sorte contenti uiuunt, decus: quanta tranquillitas animi, & quies.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
