# Alea 122

Pascasius Justus Turcq, Alea, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/122

Vt enim confecta grauiore damno, uel quauis alia causa cupiditate, represso furore prudentius temperatiusque pericula dispicere, & cuiusque rei indignitatem omnes possumus: ita contrà, si quando uehementius paulo, aut subitò etiam, in nobis exurgit cupiditas, tum ueluti caliginem mentis oculis offundens, nil nisi quod ante pedes est, uidere permittit. Hic igitur praecipuè sumpto spacio, suscitanda est ratio, ut contra turpem cupiditatem insurgat, atque atroces eius motus comprimat, prius quàm uel inanis lucri gaudio, uel uera deperditae pecuniae offensione, uires resumat, ac tum difficulter ad obedientiam reduci possit. Quod quo facilius omni tempore, etiam ex improuiso oppressi, praestare possint, commodum erit breues aliquot sententias, utiles cumpri mis & ueras, discere, quibus memoriae fideliter mandatis, nunquam non in mentem reuocari possint. Sunt autem huiusmodi? CAMELVS, DVM CORNVA AFFECTAT, ETIAM AVRES PERDIDIT. Et, sicut Augustinus sanctissimè dicit,

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
