# Alea 123

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/123

Tum si quos etiam familiariter norint, quibus alea magno detrimento ac damno, magno etiam dedecori & infamiae fuit: illorum ut uitam, omnibus malis & miserijs refertam, diligenter inspiciant, moneo. Atque haec quidem quae diximus omnia, illam directè partem attingunt, qua laborare prius aegrotum animum aleatoris diximus: quibus quidem saepe & tempore adhibitis remedijs, memini me grauiter ęgrum & afflictum animo miserè adolescen tem, magna relata gratia, omni prorsus ludendi cupiditate liberasse. Neque uerò semel ista tantum sunt legenda, ei qui utilitatem ex ipsis percipere uelit: sed sicut in corpore curando, quae recta ratione fiunt medicinae, etiam si utilitas statim non subsequatur, tamen continenter sunt adhibendae, neque ad alia transeundum, aut desperandum interea: ita etiam animum quę curant remedia, diu & assiduò admoueri debent: neque dum utilitas consequatur, & aegritudinis leuamentum succedat, unquam sunt relinquenda. Equidem Corpora impu ra quanto quis nutrit magis, tan to laedit magis.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
