# Alea 125

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/125

Quare integram liberamque obedientiam praestemus oportet. Quod iam, quamuis neque praesentis planè propositi, neque breuis orationis negotium uidetur: breuiter tamen etiam, quomodo hoc assequi possint adolescentes, quid potissimùm in animum inducere suum debeant, exponemus: non hercle id, tanquam illi qui omnem in eo operam consumunt, qui multi sanè fuerunt: sed quasi ad praesentem curationem, quę maximè uidebitur remedia desumentes. Est enim ueluti corpus, ita etiam totus aliquando animus purgan dus. Sunt autem illa tria. Primùm, Pietatem omnibus rebus ut colendam esse teneant: idque tanquam fundamentum omnium totius uitae cogitationum & actionum iaciant. Id enim uirtutis exempla, Aeneas & Vlysses, ille apud Vergilium pius, hic apud Homerum bonus, praestiterunt: & praecipuum uelut omnium laborum atque aduersitatum suarum fundamentum habuere. Deinde, ἡδονὴν καὶ ἀναλγησίαν, hoc est uoluptatem & indolentiam, omnes quam concupiscunt, modestia & καλῷ, id est honesto, parari. Estque hoc uerum & probabile. nam τὸ καλὸν δι ἀυτὸ αἰρετόν: hoc est, quod honestum, per se expetendum esse, difficile est hominibus persuadere. Ipse enim Epi curus (à quo omnes illi φιλήδονοι, id est, cupidi uo luptatis, mali uerborum interpretes, proficiscuntur) dicit: Οὐκ ἐστιν ἡδίως ἄνευ τῦ καλῶς καὶ δικαίὧς ξζύν. hoc est, Non potest iucundè, nisi honestè & rectè, uiui. Itaque omnes, etiam illi qui uerè Quid in animum inducere adolescentes debeant, totum qui purgare animum uolunt. Pietas colenda ei, qui sanus ac liber eße animo cupit. Voluptas honesto paratur. Non potest iucundè uiuere, nisi qui honestè uiuit. Christi uia suauis & leuis. Mali quae concupiscunt, ad bo nos perueniunt. Sorte sua contentus sine mo lestia uiuit. Omnium malo rum, quae homi num animis ad ue niunt, causa est insatiabilis cupiditas. Cupiditas insatiabilis habendi cui similis.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
