Latin
QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN
Pascasius Justus Turcq, Alea 126
Unproofread scanNot analysed yet
φιλήδονοι à Philosophis appellantur, sunt φιλόκαλοι καὶ φιλοδίκαιοι: id est, cupidi honesti &iusti, omnesque uirtutes &colunt &retinent. Neque solum in eo docti &sapientes Philosophi conueniunt: sed ipse etiam hoc Christus docuit: Iugum enim, inquit, meum suaue est, &onus meum leue. &impiorum uox est: Lassati sumus in uia iniquitatis, ambulauimus uias difficiles, uiam aut Domini ignorauimus. Itaque quę maximè mali petunt &concupiscunt, ad bonos perueniunt. Quae quidem sic breuiter dicta, magnas sanè uires habent. Tertium est: Eum demu, uel potius eum solum omne tempus ętatis sine molestia degere, qui sua sorte contentus uiuit. Omnium enim molestiarum, omnium angorum &solicitudinum, quae quidem hominum animos in hac uita affligunt et miserè uexant, unica est insatiabilis cupiditas causa. Itaque rectè Horatius inquit: Nil admirari, propè res est una Numici, Solaque, quae poßit facere &seruare beatum. Est autem insatiabilis habendi adipiscendique libido, similis uentriculi magnę uoracitati, qua plus quàm satis sit, ciborum appetitur, &continuò ingeritur. Etenim cibo nulla alia causa egemus, nisi ut alamus corpus. Alit uerò corpus, si bene concoctus fuerit: bene autem concoquitur, si modicus. Nam si immodicus aut nimius fuerit, coctionem non admittit, sed corrumpitur: &uel deiectus per inferiora, profusionem alui excitat: uel distributus per uniuersi corporis habitum, malum intra uenas humorem gignit. Itaque ut multo morborum pars m axima, ex nimia ciborum appetitione esuque nascitur: ita animi inexhausta cupiditas, plura perpetuò expetens quàm ipse usus postulat, una omnis aegritudinis, omnis moeroris atque tristiciae est causa.