# Alea 127

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/127

Neque enim expleri cupiditates unquam possunt, quantumuis eis quod expetunt offeratur abunde. Sed sicut naturalis appetitio potus rectè sedatur, si quantum est opus liquoris suppetat: quę uerò ex morbo est sitis, po tionis oblatione increscit magis (id enim in febri & hydrope uidemus:) ita etiam animi desideria moderata & recta, explentur commodè: cupiditates uerò, quę procul à recta ratione discedunt, nunquam eorum quae cupiunt exhibitione saturantur. Est igitur cupiditatis malitia, ratione & consilio auferenda. Ea namque accensi qui sunt, pręsentium rerum inex plebiles, nunquam concupiscere desinunt. Sed si du plum quippiam habeant, triplum ilico student acquirere: triplum nacti, quadruplum appetere incipiunt: qui quidem nunquam proponunt sibi eos qui pau ciora possident, sed illos tantum qui plura, quos etiam superare conantur. in quo sanè uel maxima inest molestia. Nam sicut ad tranquillitatem uitae cautio est, eos semper qui minus habent & possunt respicere: ita contrà ad aegritudinem animique moerorem facit, potentiores & melioris fortunę homines intue ri, sibique continenter proponere. Quanquam certè multo satius esset, in eo ut quisque caeteros antecellere studeret, ut ijs quae nuc habet, sit omnino contentus. Id quod certè uirtutis certamen est, & in nostra potestate situm. Contrà diuitijs pręstare, non Morborum pars maxima, ex ciborum esu nimio nascitur. Cupiditates ex pleri nequeunt, quantumuis eis quod appetunt exhibeatur. Cupiditatis ma litia quomodo auferenda. Ad tranquillita tem animi confert, inferioris sortis homines respicere. Ad molestiam facit, potentio res qui sunt intueri.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
