Latin
QUAE POSTERIORE LIBRO
Pascasius Justus Turcq, Alea 13
Unproofread scanNot analysed yet
QUAE POSTERIORE LIBRO praecipua ueluti capita contineantur. Vare, cum à corporis natura calidiore, credula in aleatoribus spes, adeoque flagrans ludendi cupido nascatur: tamen ad animum adhibita medicina, insitam à temperie corporis causans reprimit &depellit? Quid corporis, quid animi sanitas, quid utriusque morbus: &quae tuendae conseruandaeque sanitatis amborum ratio? Sicut corporis aegrotationes omnes, ita etiam animi aegritudines, per contraria sibi remedia remouentur. Quid affectus, quos perturbationes Cicero, Graeci πάθη, id est morbos animi uocant: quotuplex illorum genus: quomodo in hominibus generentur, &quomodo restingui ac depelli debeant. Vt corporis pars aliqua, sine totius laesione dolere atque aegrotare potest: ita animi sensus aliquis una sui parte affici &permoueri.