# Alea 130

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/130

cum ea quae maxima sunt, ratio nondum exercita ta peruicerit: minimè dubium est, quin ubi duplicem excellentiam spacio temporis adepta fuerit, sit multo facilius superatura. Quippe ex eo quod iam sese exercuerit, euaserit multo generosior quàm an tea: proinde sic abunde sufficiet exterminandis affe ctibus, iam etiam imbecillioribus redditis. Atque hęc quidem omnia ad modestiam, obedientiam uo luntariam, & libertatem comparandam pertinent. NVNC ad alteram illam partem, quae continentiam & affectus contumaces respicit, qui rationis impe rium detrectant, transeamus: ac quomodo etiam illos coercere & reprimere possimus, ostendamus. Vbi iam altius quaedam de affectibus nobis sunt repetenda, quae & praecedentium intelligentiam adiuuabunt. DVPLEX est affectuum genus. Vnum rationis est particeps, idque propriè, & in se ipso: cogitationem enim siue rectam, siue apparentem aut erroneam sequitur, abeaque mouetur: itaque consilio sedari atque excitari potest. Atque hinc est, quòd oratores se in hominum animos imperium habere dicunt. Et in somnijs uidemus, multis usqueadeò obiecta terribili specie cor commoueri, ut excitatis etiam somno, pulsus diu pòst, non secus quàm graui timore perculsis contingit, frequentes & celeres sen tiantur. Motus enim animorum, sicut & pulsus, cordis etiam quadam dilatatione & constrictione fieri constat. Mens uerò concitata, inaequales ac uitiatos reddit pulsus. Et quę ex animi perturbationibus fiunt febres diariae, omnes maximè ex pulsus uarietate cognoscuntur. Sed de hoc genere satis diximus.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
