# Alea 132

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/132

Hęc si usqueadeò exultant, ut rationis ueluti nuncium contemnant: tum uerò loco motiua facultate (sic enim uocant eam quae membra mouet, ne in turpes actiones prorumpant) non semel tantum, sed, sicut Aeneam fecisse mox demonstrabimus, ter cohibenda fortiter sunt: ac ne longius euagentur, suis sunt carceribus concludenda. Vt enim inquit ille: Ter uicta libido, recedit. Idque mox in persona Didonis uidebimus. Agnoscenda naturae imbecillitas: atque ut in febre sitis, quia ratio suadet, ferenda, non explenda est. Potest enim uoluntas continere manus, pedes, oculos, linguam, ne prauis cupiditatibus morem gerant, uel turpiter quid faciant. Atque hoc modo imposito membris freno, qui contra rationem insurgunt affectus, sunt continendi. Cum enim cor non deponit uitiosum affectum, foris membra cogenda sunt, ne ruant, quò affectus impellunt. Quod quidem duplex in natura hominis imperium, etiam ciuitates & familiae exprimunt, atque imitantur.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
