Latin
QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN
Pascasius Justus Turcq, Alea 133
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim boni ciues sunt, magistratui recta consulenti imperantique, non coacti, sed persuasi, ita planè parent, ut una id uelle &imperare uideantur, habentque hos proprios cum ratione impetus. nam mox aliter persuasi, eos remittunt. Estque hoc ciuile imperium. Qui uerò mali, seditiosi &contumaces sunt ciues, ut maximè cupiant perturbare omnia, &contra rationem facere: tamen in officio tanquam freno continentur: atque etiam inuiti &domi manent, &euocati foras ueniunt, alia que multa secundum rationem faciunt. Haec est herilis gubernatio: ut cum domini seruis imperant, quos uidelicet cogunt, nec licet eis detrectare dominorum imperium. Neque uerò solum in hominibus abiectis &priuatis magni contra rationem motus insurgunt, ne quis id non commune malum putet: uerùm etiam praestantissimi omnes uiri, eandem naturę luem mirè sentiunt. Maximè autem omnes amore saeuo, &dominationis cupiditate, atque alea saucij, magno labefactantur dolore, magnaque ueluti uentorum ui &flatu quatiuntur. Hic igitur omnes exemplo Aeneę Vergiliani, etiam aduersis maximè uen tis &tempestatibus, quò Deus &ratio uocat, na uigare debemus: neque turpiter ullis aduersitatibus aut fluctibus, hoc est cupiditatibus succumbere. Atque is quidem certè, quomodo libidini omnes moderari debeamus, praeclarè mihi monstrasse uidetur. Nimirum, Magnoque animum labefactus amore, Iussa tamen diuûm exequitur. Ciuilis gubernatio quae. Affectus contu maces, sicut cines seditiosi: in officio continendi. Herilis gubernatio quae. Affectus contu maces omnibus hominibus à natura insiti. Aeneas affectus quomodo euicit.