# Alea 136

Pascasius Justus Turcq, Alea, QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/136

Ille enim dies primus leti, primusque malorum Causa fuit: neque enim specie famaue mouetur. Postremò euicti dolore, furias ex maleficio concipimus: ac quod est scelus omnium extremum & maximum, dementes mori decernimus: hoc est, Deum qui in nobis benignus & clemens habi tare uoluit, nephariè eijcimus, expellimus, excutimus: Sed moriamur, ait: sic sic iuuat ire sub umbas. Fortis igitur & pij uiri exemplo, ingruentium omnium tempestatum uim, deorum consilio & rationis imperio contineamus, ac moderemur: ne uentorum malignitate & sęuitia oppressi, unà cum Didone turpiter & miserè perturbationum fluctibus obruamur. Et quoniam quid exigit ratio, suprà diximus: omnes quibus intimis in uisceribus alea flagrat, etiam atque etiam moneo, semper ut in animo atque ante oculos ferant, ἐπουθεῷ. DE ALEA LIBRI SEcundi Finis. quae duobus his Libellis continentur. Aeneas in omnibus aduersitaRatione discedere, homitibus, Deum ante oculos A neindignum est, 109 posuit ab affectibus detenti, omnes Aeneas sibi imperat falsa opinantur Aeneas saluus euasit affectus animi quid ab alea natura abhorrentes, gerrimè ad ludendum peraffectus à ui rationis experte ducuntur proficiscuntur actiones hominum, affectib.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
