Latin
LIBRI II
Pascasius Justus Turcq, Alea 15
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI II. non admittit, nisi facta prius totius curatione: (corpora enim impura, quanto quis magis nutrit, tanto laedit magis: ita etiam in animo, secundum aleam aliasque cupiditates omnes similiter euenit. Quae sit aegri totius animi, breuis &simplicißima medendi ratio. Is demum, uel potius is solus, omne tempus aetatis sine molestia degit, qui sua sorte contentus uiuit. Insatiabiles hominum cupiditates sunt. Quae sit expertium rationis, &contumacium affectuum gubernandi coercendi aue ratio: nimirum quam Vergilius quarto Aeneidos, sub persona Aeneae prudentißime expreßit, cum ait, –Magnoque animum labefactus amore, Iussa tamen diuum exequitur. –Ubi totius illius elegantißimi libri allegorica &breuis adiuncta est explicatio. PASCASII PASCASII IUSTI ECLOUIensis, Philosophiae &NCedicinae Doctoris, in suos de Alea. siue curanda ludendi in pecuniam cupiditate libellos, Praefatio ad Lectores. VM in omni omnium hominum uita, duo sint praecipua mala, saeuus nimirum Amor, &praeceps Alea, quae maximè, uel potius so la, iam inde à priscis temporibus usque, omnes homines, iuuenes praesertim, &eos sum ma spe animi atque ingenij praeditos, ab optimis omnibus studijs abducunt, &miserè nobis perdunt: adeoque proterua, petulanter &obnixè id faciunt (credo, ne qui liberi &sani homines dijs aliquando similes euadant) uix ut ex omnibus uni concedant: Amor, eiusque tota uis &natura, à multis optimè uarieque secundum omnes suos sensus &motus, magna multorum utilitate &authorum ad miratione ac laude descriptus, omnium est oculis manibusque, immò etiam puerorum studijs, utiliter expositus: Alea uerò, hoc est immensa illa &effrenata in pecuniam ludendi appetitio &cupiditas, quam multo etiam antè quàm amorem, ab omnibus cognosci aequum erat (nam &longe prius homines inuadit, &certius in exitium trahit, ac grauius diutiusque, ne dicam toturo uitę curriculo, inti mis in uisceribus hęrens, grauiter ardet, magnumque &acerbum dolorem commouet) sola adhuc incognita, uelut immanis aliqua &saeua pestis, planè graui mortalium detrimento, &Philosophorum Poetarumque non leui no ta, in omnem hominum uitam longè lateque, magna pernicie grassatur.