# Alea 15

Pascasius Justus Turcq, Alea, LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/15

LIBRI II. non admittit, nisi facta prius totius curatione: (corpora enim impura, quanto quis magis nutrit, tanto laedit magis: ita etiam in animo, secundum aleam aliasque cupiditates omnes similiter euenit. Quae sit aegri totius animi, breuis & simplicißima medendi ratio. Is demum, uel potius is solus, omne tempus aetatis sine molestia degit, qui sua sorte contentus uiuit. Insatiabiles hominum cupiditates sunt. Quae sit expertium rationis, & contumacium affectuum gubernandi coercendi aue ratio: nimirum quam Vergilius quarto Aeneidos, sub persona Aeneae prudentißime expreßit, cum ait, – Magnoque animum labefactus amore, Iussa tamen diuum exequitur. – Ubi totius illius elegantißimi libri allegorica & breuis adiuncta est explicatio. PASCASII PASCASII IUSTI ECLOUIensis, Philosophiae & NCedicinae Doctoris, in suos de Alea. siue curanda ludendi in pecuniam cupiditate libellos, Praefatio ad Lectores. VM in omni omnium hominum uita, duo sint praecipua mala, saeuus nimirum Amor, & praeceps Alea, quae maximè, uel potius so la, iam inde à priscis temporibus usque, omnes homines, iuuenes praesertim, & eos sum ma spe animi atque ingenij praeditos, ab optimis omnibus studijs abducunt, & miserè nobis perdunt: adeoque proterua, petulanter & obnixè id faciunt (credo, ne qui liberi & sani homines dijs aliquando similes euadant) uix ut ex omnibus uni concedant: Amor, eiusque tota uis & natura, à multis optimè uarieque secundum omnes suos sensus & motus, magna multorum utilitate & authorum ad miratione ac laude descriptus, omnium est oculis manibusque, immò etiam puerorum studijs, utiliter expositus: Alea uerò, hoc est immensa illa & effrenata in pecuniam ludendi appetitio & cupiditas, quam multo etiam antè quàm amorem, ab omnibus cognosci aequum erat (nam & longe prius homines inuadit, & certius in exitium trahit, ac grauius diutiusque, ne dicam toturo uitę curriculo, inti mis in uisceribus hęrens, grauiter ardet, magnumque & acerbum dolorem commouet) sola adhuc incognita, uelut immanis aliqua & saeua pestis, planè graui mortalium detrimento, & Philosophorum Poetarumque non leui no ta, in omnem hominum uitam longè lateque, magna pernicie grassatur.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
