Latin
LIBRI II
Pascasius Justus Turcq, Alea 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quare nunc uos etiam atque etiam rogo, ut eo à me animo, hoc quicquid est, accipiatis, quo plane prius, ut audiretur tantum, &meliori bus argumentum esset, compositum fuit. Neque huius meae qualiscunque meditationis uos poeniteat: sed potius omni studio illustrandam amplificandamque uobis esse, cogitetis. Ita enim fiet, ut si hoc aequis animis omnes faciemus, atque huic malo, latè admodum patenti, pro se quisque nostrûm mederi curabimus, cum in excellentes omnes animos, &optima quaeque ingenia facile cumpiditatis ista sitis, propter excellentis naturae cum elata opinione &credulitate cognationem, inuadit: tum uerò exposita affectionis, errorisque turbulenti causa, ipsi sibi noti, multum &cupiditatem imminuant, debilitentque: &quam credulę spei opinationem uitioso animi habitu, sine causa, conprehendêre, libenter etiam animis remittant, atque hinc plurima ad rempublicam commoda ueniant. Vt enim in corporis morbis &doloribus tum demum rectè medicinam facimus, si, cum est causa mali cognita, quo est opus loco &tempore, curationem adhibemus (causis enim morborum, remedia ex aduerso respondere debent: idque siue simplices siue compositae &implicitae fuerint:) ita etiam in animi aegritudinibus omnibus rectè si curandae sunt, idem debet obseruari. Secus enim, ut Terentianus ille Chremes, ipsum se punientem Menedemum (qui quòd unicus filius, quem sua iniuria eiecerat, militatum profugerat, nullum sibi magni laboris uacuum tempus dabat) frustra, quasi auaricia miserum, &nimis ad rem attentum, monet: ita nihilo plus, uel minus etiam agat, qui aleam, hoc est exultantem in hominibus inconsulta &caeca spe fiduciam, adolescentiae &naturae ardore tanquam uino concitatam, auariciae remedijs restinguere aut sedare meditetur. Fontem enim primum &causam in omni malo respicere oportet: quae qui negligit, fateatur se uerè curare nescire.