# Alea 25-2

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/25-2

re magna, latè omni hominum uita diffusa, eaque à nemine antea explicata, in maxima doctorum uirorum celebritate & frequenUtia, scribere: neminem ignorare puto. Nam qui eiusmodi aliquid instituit ac pa rat, eum certè praeterquam quòd magno animo esse oportet, noua dicere, atque à se inuenta uel excogitata in medium proferre necesse est. Quod quidem nemo unquam ulla in re rectè praestiterit, nisi qui sit uel longa experientia, crebraque exercitatione edoctus: uel singulari quadam atque excel lente ingenij magnitudine praeditus: uel potius, optimè a natura informatus, frequente adhibita cogitatione atque usu, utraque re pariter ornatus. Verùm de Alea, hoc est ludendi in pecuniam perniciosa cupiditate, praesente libro uerba facturus, planè, quod dixi, mihi usu uenire uidetur. Nemo enim adhuc, quod sciam, inuentus est, qui affectionem hanc animi, qualis quantaque sit, con sultò explicauit: nemo ueterum, nemo huius memoriae, aut nostrorum hominum, qui omnem suam scientiam ad utilitatem publicam attulisse uidentur, impetus illos & motus ac sensus, quos quidem maximos acerrimosque in hominum animis excitat, persecutus memoriae tradidit.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
