# Alea 26

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/26

Et tamen, iam inde à primis temporibus usque, nullum ubique malum, nulla pestis, nulla pernicies, in om nes ciuitates atque homines longius latiusque magna calamitate inuasit: ut qui id nitatur, nullo alio argumento, nulla scribendi ὑποθέσει, maiorem sibi laudem, alijs utilitatem, afferre posse uideatur. Verùm ne quis arrogantiae aut temeritatis uitio adscribat, quod cum nihil eorum quae dixi, uel certè exigua omnia in me reperiantur, quae ad tractandum praesentem materiam, magno & eru dito uiro digna requiruntur, tamen id hoc & tempore & loco celeberrimo, homo alienigena & longinquus audeam: prius, qua ratione potissimum adductus, id faciam: deinde, quod institui, breuiter & ęquabili temperatoque orationis genere, quale docentib. couenit, quod potero, explicabo. CVM igitur ita à natura omnes homines crea ti simus, ut sicut actionum nostrarum, ita etiam excitandorum sedandorumque affectuum praecipuam causam & ducem Rationem habeamus (neque enim brutorum animantium, aut amentium ebriorumue hominum ritu, solo naturę impetu, ad agendum cupiendumue impellimur: sed uoluntate, quae a Ratione proficiscitur, & proximè regitur, liberè uarieque mouemur, & à uitijs abdu cimur:) indeoque meritò Prudentia, quae quia rationis procreatrix, & quasi parens est, uirtutum omnium, quarum in actione laus consistit, domina & regina habetur: atque in omni genere in quo deliberare & consultare homines solent, tum demum uicisse nos, atque omnia consecutos esse puta mus, cum quod expetendum esse ducimus, honc stum, quod fugiendum, turpe esse persuasimus: diu mecum & multum id cogitans, saepe admiratus sum, quid sit, quòd cum uirtutes omnes, uitiaque & affectus animorum caeteri, ita à philoso phis, oratoribus & poetis, nobilissimis animi & morum magistris, tam Graecis quàm Latinis, gra uiter & ornatè descripta & expressa sint, ut tanquam in tabula proposita omnibus & conspicua, facilè in uirtutum amorem, uitiorumque odium excitare atque inflammare animos possint: sola alea, hoc est, effrenata illa in pecuniam ludendi appetitio & cupiditas (sic enim uocare affectum mi hi liceat) quae tam multos passim miserè solicitat, imò etiam funditùs perdidit, atque (ut uideo) perdet, ideoque uel in primis ab omnibus qui commu nitatis hominum & uitae commodo studuerunt, exponi ad fugiendum iuuentuti debebat, à nemine tamen adhuc, nisi ον παρόδῳ fortè, aut ueluti prętereunte, tractata sit.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
