# Alea 29

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/29

Ne dicam interim, quod non minimum fuit, amicis, multisque uehementer id à me flagitantibus, imò etiam tanquam debitum officium exigentibus, morem gerere uoluisse: & dum hęc meditor, magnum in aleam odium concitare, atque in alia potius omnia, omnium uoluntatem inducere, quàm ut illam, in libidinem tam exitiosam & impiam ruere etiam sinant. Sed quoniam cognita mali natura & causa, facilius est, tanquam in morbo, curationem adhibere, ut rem ipsam aggrediamur: primùm, quod omnis à recta ratione suscepta de re aliqua institutio facit, quid sit Alea definiemus: deinde, unde huiusmodi in hominib. cupiditas oriatur: & quid illam alit, ac maiorem facit: tum quos producere effectus soleat: postremo, quae cognata sibi, quae pu gnantia sint, exponemus. Atque ut naturam eius de quo dicturi sumus intelligatis, non quod quidam natalitijs diebus quotannis facere hic ingeniose magis quàm utiliter & magno cum applausu solent, & multi fecerunt chartularum, talorum, tesserarum, latrunculorum, aut eorum qui fritillo, ueteribus etiam in usu, exercebantur, ludum, aut ludendi modum & rationem aliquam uel quaestionem & controuersiam, inter ludendum fortè natam, euoluemus: sed potius cupiditatem ipsam, quae in animis insita, late se diffundit, explicabimus.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
