# Alea 30

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/30

Vt enim auari qui sunt, ex quouis instituto omnem lucri & quaestus faciendi occasionem, tanquam instrumentum cupiditatis exercendae suae, gnauiter arripiunt: ita etiam aleatores auidi, omnem in quo sors dominatur, & pecunia ponitur rationem & ludum, tanquam effrenati motus sui materiem & instrumentum, sua sponte capiunt. Sed de ueris aleae causis, postea dicemus. EST igitur Alea, effrenata quaedam Iudendi in pecuniam cupiditas, animosa credulaque spe lu cri flagrans. uel, Est grauis quaedam, & diu manens animi affectio, quae uitiosa futuri ex ducta sorte boni opinione constans, effrenata quadam & exultante cupiditate ad ludendum concitatur. Ex quo primùm illud patet, minimè de illis hic agi, qui immoderatè alea non abutuntur: hoc est, qui uel ijs ludis, in quibus ratio & consilium ualet, ingenij exercitatione tantum incumbunt: uel qui, ut labores leniant, animos recreent, atque ocium con sumant, quouis ludi genere, ludo contendunt. Sic enim affecti, quauis occasione & causa facile desistunt, neque ullum in ipsis manentis cupiditatis, aut perturbati animi signum apparet, sed lu do sicut somno & quiete utuntur. Verùm de illis tractari, qui credula quadam spe, stultaque siducia elati, magna & insatiabili cupiditate tesseras aut talos iaciunt, cartulas sortiuntur denique quosuis ludos qui temeritate & casu constant incredibili studio dies noctesque anheli persequuntur: ac, quod sanctissimis legibus & senatusconsulto est uetitum, in pecuniam ludunt, & sponsiones faciunt.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
