# Alea 33

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/33

Iam uerò affectionem animi esse, eamque fortissimam acerrimamque, dominam inquam, qua nulla possit esse magis dura, magis imperiosa, aut magis uehemens: non solum ludentium hians animus, anxia spes, timor solicitus, perturbatio, suspensus incertusque uul tus, crebra coloris mutatio, totiusque corporis atque animi uarij motus, erumpentes denique media hyeme sudores, multis etiam emissum semen, atque inter spem & metum magna contrariorum motuum & totius naturae coniusio, & quasi exanimatio, hoc indicant: uerùm etiam eorum qui cupiditate hac incensi sunt, quamuis saepe damnum fecerint, impotentia, & in omnium rerum inopia, iucunda tamen adhuc & frequens in Iudi cogitatione oblectatio, desideratioque, hoc arguunt. Quàm multos enim passim uidere licet, qui etsi saepe infoeliciter ludendo, eò redacti fuerint, uix ut habuerint, diram unde explere famem possent: tamen restituti, atque undecunque nacti quod iterum subijcere sub aleam possent, quasi optimè accepti fuerint, maximo eôdem studio atque Amoris cum Alea similitudo. Alea, animi affectio est acerrima. Aleatorib. inter ludendum semen emissum. Aleatores quantumuis male sae pe accepti, tamen continenter uelut ad eun dem scopulum recurrunt. atque opera properant? Quanta diligentia uidere est, re perdita, pecuniam eos quaerere?

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
