# Alea 36

Pascasius Justus Turcq, Alea, VIENSIS PHILOSOPHIAE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pascasius-justus-turcq/alea/36

Atque ut in corporis doloribus accidit, contingit, alios quorum qui maximus est, aliorum sensum omnem omnes occulAleatores multi quasi ui coacti, ita ne cupi entes quidem abstinere possunt. Hispani sic dicunt, Quien iugò, iugarâ: Aliquando qui lusit, iterum lu det. Huic non dissimile: Semel malus, sem per malus Hispanorum ad ludendum procliuitas occultat: ita etiam in animi affectibus idem fieri constat. Omnem enim aliam cogitationem & sen sum, uehemens cura deponit. Sed non usqueadeò mirum est, si qui tranquillo tempore imperare sibi non possunt: ijdem damni tempestate uentisque oppressi, ultima tentant. Illud potius admiratione dignum est, multos adeò inueniri, qui cum affectus magnitudinem & uim saepe senserint, eumque multis modis exitiosum esse, & re saepe sint experti, & palàm confiteantur: ideoque quiduis potius facere, quàm ludere adhuc uelle dicant, & conentur sedulò: tamen quasi ui coacti sint, ita ne cupientes quidem abstinere possunt. Vnde clara & peruulgata, sed fracta et abiecti ani mi uoce, cum Medea omnes exclamant: –Uideo meliora, proboque, Deteriora sequor. Vt non sine causa prouerbiali sermone ab Hispanis dictum esse iudicem, & nunc etiam à Graecis crebris sermonibus usurpari, ὁ μον πότε παίξας, πάλιν παίξει: hoc est, Aliquando qui lusit, iterum ludet. Nec miremini. Memini enim, cum in Hispanijs essem, apud praeclarum uirum Cardinalem Poggium, summi Pont. ad Hispaniarum regem legatum, multos tum saepe, qui propter impotentiam & damni magnitudinem, certam que si persisterent, perditionem, sanctissimo iureiurando iurarant, maximaque religione se obstrinxerant, nunquam deinceps in alea lusuros esse: nihilominus pòst paulo, contempta fractaque fide, & uiolata religione, magna etiam numerata pro diplomate pecunia, transgressi iuramenti & impietatis ueniam petitum à legato uenisse. Alios, qui cum adhuc religione & promisso tenerentur, neque persistere ullo modo posse, propter ingens desiderium, animique impotentiam uiderent: magno etiam soluto precio, ut iusiurandi fidem eis abrogaret, iniuncto pro eo pio munere alio, obtinuisse.

---

Pascasius Justus Turcq, Alea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Alea.
