Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 37
Unproofread scanNot analysed yet
Atque horum omnium non exiguus fuit numerus. Verùm, ut cum Vergilio exclamare hic mihi liceat, neque enim continere me possum: Heu uatum ignarae mentes: quid uota furentem, Quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas. Ad haec, hoc etiam accedit, maximum perturbationis maximae &concitatae uoluptatis signum: quòd omne ludentibus tempus, quamuis id longum fuerit, breuissimum uidetur. frequentes enim sunt, qui cum biduum, aut triduum etiam absque ulla intermissione in alea luserint: tamen interea, quantum percipere poterant, uix horam e fflluxisse dicerent. Immò etiam sunt, qui &ludendo cibum capiunt, &naturae necessitati dum concedunt, ne interea breui temporis momento à ludo abstineant, ostendi sibi cartulas iubent: usque adeò immensa illos cupido uexat, &indigna hominis praestantia uoluptas occupat. Atque ipse uidi nonnullos, qui cum ad ludendum in alea cupidè ad amicum uenissent, &tum fortè, ut fieri solet, nullo modo tesseras inuenire ibi possent: quo tamen cupiditatem explerent suam, conducto precio aleone, qui uicino ex loco, semoto tamen, uoce tesserarum iactus effingebat atque enunciabat, numeros, (cansam uulgò uocant, Notandus hie huius carminis sensus, quo con tra interpretum sententiam, men tes humanas ua tum esse ignaras significatur.