Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 39
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen quia multum refert, quale sit cordis, quale sanguinis &spirituum temperamentum: nos hic propius aliquanto aleae causas inspicere, ac qualis sit aleatorum temperies, quantum fieri po terit perquirere operęprecium duximus. Prius ta men paucula quędam, ut propositum est, de aleę causis dicemus, à finali causa exordium sumentes. Multae &uariae in hominib. non auaricię modò, quę ab imbecillitate potissimùm nascitur, sed multo magis luxuriosarum cupiditatum causae sunt. Nam uel delectat uitę cultus, cum elegantia &splendore: libenter enim bene &in luce uictita mus, uel benefici in amicos atque alios esse uolumus: uel pro tempore, natura &aetate, aliquid aut admiramur, aut optamus, aut expetimus, quod assequi, bonum, pulchrum, delectabile putamus. Vnus tamen omnium finis praecipuus &scopus esse uidetur: auariciae nimirum, misera pe cuniae possessio: luxuriosarum cupiditatum, sui expletio &uoluptas. Ac tales cupiditates in iuue nibus maximè conspicere licet. Vt enim Aristot.